# De plastica seminis facultate 102

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/102

Altera est, qua producitur aliquid propter materiae qualitatem & differentiam, ut sexuum differentiae, & formarum, propter quas, differentes, & diuiduas & mutabiles dicimus esse τοs πλασικοῦ λόγου κινήσας, ut quae consequenter ad differentias materiarum, quae παθητικαῖς δυνάμεσι distinguuntur. Ambas autem sic comparatas inter se esse, ut οὐσργάα scilicet ulvnois, contineat intra se τὰς δυνάμε κινήσος, ut quae accidant τῇ οὐσργεᾳ κινήσε. Κίνησις, quae Manente specie eadem essentia, immutabilis est etiam ulvn. dam energaσις, ἐὐσργεῖα existens. Sed immutabiles sunt κινήσος, δυνά. definitur, sec quaedam δυ. ua existentes, ut modo his, masculus, modò foemina geneνάμε, quae ac retur, pro materiae diuersitate τοῦ κυήματος, potentia & cidit existent qualitate materiae determinante τοῦ λόγου πλασικοῦ κίνησιν, ἐὐσργεᾳ. qua ratione & ipse λόγος δυνάμει κινητικὸς esse dicatur. Vt uerbi gratia, Ignis, suae alterationis propria κινήσα, per se calefacit, & hanc eius per se energeian esse dicimus. At quòd indurat, aut liquefacit, aut elixat, uel assat, δυνάμει efficientiae ipsius insunt, tanquam differentiae quaedam niνήσειος propter materiae patientis discrimina. Et haec est prima hypothesis Aristotelis, quam, ut causam usurpat, ut demonstret praedictorum accidentium effectus uarios & multiplices in generatione animalis. Altera est, quum materiae τοῦ κυήματος differant calore, & frigore, δυνάμι & ἀδυυαμία, necesse est, ut agendo patiendoque horum imparia sint momenta, & modò quod calidius est, superet frigidius, modò autem à contrario superetur. Tertia est, in superantis & uincentis superati δύναμιν concedere & quasi dissolui, ut aquam, in uini qualitatem, superante quantitate & efficacia uini. In his superantibus & superatis, plures secundum magis & minus sunt gradus.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
