Latin
104
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 104
Unproofread scanNot analysed yet
corporis generandi proueniunt, prout potentius sua qualitate hoc uel illud, fuerit semen, patris sc. aut matris. Secunda est differentia, sexus, quae &ipsa seminis qualitate definitur, sed uniuersi, &non secundum partes, distributo uarijs temperamentis. Exuperantia. n. masculini caloris masculinus, &exuperantia frigoris, foemininus sexus procreatur. Nam in his etiam, so κρατοῦν, καὶ τὸ κρατούμονον consideratur, sed alia ratione quàm si causa similis, aut dißimilis prolis parentibus, explicetur. His tribus quasi capitibus, Galenus libro altero de spermate, perstringit omnem efficientiam plasticae facultatis, quae consentanea sintetiam his quae Aristote. de generatione foetus scribit. Ad Aristotelis denuò me confero demonstrationes. Alia mouendi seu alterandi ratio plasticae facultati adscribitur, &alia seminum seu genitalium humorum qualitatibus, &temperamentis, quae differunt inler se, ut κρατοῦντα, &κρατούμονα quaedam, ratione qualitatum κινήσεως, qua uolumus intelligi materiae alterationem, &non motum in loco. Quod autem motu potentioris, impediatur motus, qualitatis impotentioris, &quod agens tale, nonnihil patiatur etiam à patiente, physica experientia &rationibus etiam physicis notißimum est. Similitudines porrò sunt in formis, quae figuris &coloribus &temperamentis exprimuntur.