# De plastica seminis facultate 110

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/110

Si mascula περιττωσις perfectè alteret materiam, nempe so καταμνιον, nasci masculinum, sin alterando deficiat, foemininum procreari sexum scribit. Cor autem primum organum esse quo sic alterentur, aut non alterentur omnia, cùm sit ἀρχὴ θσρμότητος καὶ θρέψεως. Ex utrisque autem his materijs cor primum generari, deinde reliquas corporis partes efformari. Nos uerò spermaticas partes, & in primis uenosum genus, plastica facultate primum generari, exuperante calore masculini spermatis, mascula membra, sed foeminini spermatis qualitate calorem maris debilitante, foeinam nasci dicimus. Quibus manifestum est, propter δύναμιν materiae, nascentibus animalibus has differentias qualitatum inesse, & masculum, quia sit ποιὸν quiddam, causam discrepantium sexuum esse, siquidem Coriscus, & Socrates non simili temperamento sint praediti, & quod matrum quoque corpora non omnia similiter sint temperata. Quare sequitur, ut motus & alterationes etiam κυκμάτων non sinteaedem, uictis deficientibus in motionem uincentis spermatis, pro qualitate materiae plastica facultate omnia efformantur, & differentibus materijs ipsis propter temperamenta. Vt in totis, sic etiam secundum partes tasdam, qualitatum harum similitudines, aut dißimilitudies dicimus inesse respectu generantium, ut partium eiiam ὑάμας & motus inter se differant, ut ualidius impediat tum infirmioris. Quare multi sunt & uarij effectus generationis deinceps ordine se consequentes, ut si dicam, hunc hominem, ut Socratem, generare Petrum, & hominem generare hominem simpliciter, dicere licet, & quòd animal, generet etiam animal. Item quòd masculus, masculum, aut foeminam, aut quòd sibi similem prolem, uel auo, aui quòd matri siilem, uel auiae.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
