# De plastica seminis facultate 115

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/115

Ac posthac ne miretur Galenus, quomodo sine mente πλαστ ικὸς seu σπορματικός λόγoς structuram hanc animati corporis poßit efficere, quum φυσικὸς λόγος sit quasi manus Opificis omnium Dei, & tamen non miramur manum omnia facere artificiosè, tametsi mens & ratio in manibus non insit. Nec in uegetatrice anima mens est quando tam admirandas res & formas ac naturas in stirpibus & animalibus producit, ut hoc nomine ab Aristotele meritò sit reprehensus Anaxagoras, qui dixerit idcirco hominem sapientißimum esse, quia habeat manus, cùm contra potius dicere debuisset, hominem sc, quia sapientißimum sit Animal, idcirco ipsum manus habere. In homine enim mens est, in manibus non est, in ipsis tamen pobois est, qua ut men tis instrumentum, artificiosis motibus officium & munus suum exequantur. Superest ut consideremus etiam utrum anima humana sit πλαστὸν quiddam respectu causarum naturalium, an uerò causa, & creator ipsius sit protoplastes λόγος, & Deus, ac sola sit in formis naturalibus, quae mortis & interitus sit expers. IACOBI SCHEGKII SCHORNdorffensis de plastica facultate Seminis, Liber Tertius. Vm homo sit ex numero naturalium rerum, & ubstantiarum, constetque & certum sit ipsum naturalib.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
