Latin
116
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 116
Unproofread scanNot analysed yet
causis generari, &quae generantur, propter formam suam πλαστὸν quiddam esse dicantur, hac ratione qua formaproducitur de potentia materiae, non frustra et temerè quaeritur, Num anima quoque hominis hoc modo πλαστὸν quiddam sit ut perfectio sit &entelechia materiae corporis, ut sine hac subsistere per se nequeat, an uerò non generatum, sed creatum quiddam sit à Deo humana anima, tâquam protoplaste, ut nihilominus corpus hominis sit plasma naturae, &forma ipsius extrinsecus sese insinuet, &non potentia materiae principalis essentiae ipsius causa existat, ut sine qua, ani ma ipsa etiam esse, &subsistere nequeat. Proinde ut forma naturalis sine ultima materia (quae est ὀικῖα) nequit esse, sic etiam ultima materiae potentia, sine formae actu esse nequit, cuius coniugij nulla alia sit causa (autore Aristo; libro u. Metaphy. in fine seu extremo libri) quàm extra mouens ipsum, &efficiens naturale, quo generatur substantia rei quibusdam alterationib. materiam ultimam parantibus, quam perficiat &compleatactus seu forma rei substantialis. Caeterum consubstantialem hanc crasin &ἐμφύτον hanc esse dicimus, qua existente, necesse sit formam simul esse, sed accidentalem dicimus hanc, quae siue sit, siue non sit, perimi substantiam non sit necesse. Vt uerbi gratia, aliud est frigus aëris, quo aer incipit esse aqua, &aliud frigus, quod accidit aëri, siquidem aër φύσς calidus existat, cuius principium &causa sit forma aërea, frigoris autem causa non sit forma ipsius aëris. Ergo tanquam principia rei naturalis, simul sunt, &simul non sunt, materia ultima seu δικαα ὕλη, &for ma ipsius. Et compositi quidem efficiens externa causa per se erit. Naturae igitur opera &plasmata, sunt omnia haec quae generantur &occidunt. Coelestia autem &incorporea omnia, protoplasten habent Deum. At in medio caducorum &aeternorum, est Homo, partim, ut ratione corporis, naturae, partim ut respectu animae, Creatoris plasma existent. Tametsi natura quoque ipsa, manus Dei dicatur esse, ut Protoplastae, ut Homo simul Creatoris, &Creaturae opificium poßit non inconsentaneè appellari.