# De plastica seminis facultate 117

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/117

Ambiguitas haec (ut aliâs diximus) in causa fuit, ut quidem arbitrati sint Animam humanam, ex traduce, alij uerò negarent ex traduce, id est, à natura propagari, quia uidelicet corpus, ob id animam quoque opus naturae censuerunt esse. Attamen idcirco non etiam necesse est animam propagari seu de potentia materiae produci, qualis est aliarum animarum una cum corporibus generatio. Negatio quidem propagationis animae hac Hypothesi nititur, qua statuimus, hominis animam, quamuis unà cum corpore incipiat esse (quod pro religione nostra piè credimus) nihilominus propter aeternitatem cum corpore non desinit esse, siquidem separabilis sit à corpore species, quo discrepat ab omnibus formis alijs rerum naturalium. Mente praedita est anima humana, quae ut corpus perficit, ita uicißim ipsa perficitur à mentè, quam constat ex numero esse diuinarum & creabilium rerum, non autem à natura ipsa propagatarum. Imperfectum autem Dei opus nullum est, sed quòd homo imperfectus, & anima obnoxia peccatis nascitur, Adami ἀπιστία in causa fuit, à quo corruptela haec propagatur in omnes posteros. Anima quidem sine corpore non potuit esse, at sine generatione, corpus & generatio, sine corruptela hac non potuit esse. Non autem iniustus est Deus, si malum, cuius autor ipse non sit, propagari in omnem posteritatem Adami permittat. Necesse est enim, ut, siue bonum, siue malum aliquid sit, à principio quodam proficisci, & malum etiam humanum, à propagatione, & non etiam à creatione pendet, quod ipsum malum sola misericordia Dei permutari poßit in bonum, de quo sacris literis proditum est. Satis facere haec possunt eruditis de calamitate humanae animae à Deo creatae, quaerentibus & deplorantibus, tanquam ipsa innoxia periclitetur in obnoxio corpore peccatis, quasi uerò propagatione alia nasci potuerint posteri Adami, aut quasi culpa natiuitatis huius miscrae sit in Creatore Deo.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
