# De plastica seminis facultate 119

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/119

Praecedentibus libris demonstratum est, Corpus humanum naturae quoddam plasma existere, sed animam tamen ipsius non produci de potentia materiae, ut alias naturales formas, sed extrinsecus in corpus ingredi, secundum Aristotelem & Platonem (nam increatas illi censent esse Animas humanas) quas tamen nos pro fide religionis nostrae creatas confitemur, & per creationem a Deo corporibus humanis, insinuari, seu, ut uulgò loquuntur, infundi. In Timaeo Plato, non à Creatore Deo, sed à secundis & coelestibus causis atque intelligentiis, (ut protoplastis) homines hoc modo generari scribit, ut formatis Elementorum concretione corporibus humanis, certis uitarum periodis animas humanas ipsorum opificio à Ioue commendatas ut immortales scilicet, mortalibus corporibus astringant quasi uinculo quodam, quibus per mortem solutis uinculis, suae integritati denuò restituitur, nec pereuntibus corporibus ipsas quoque necesse sit interire. Sic Plato, τὰς τῆς ἀθανάτου ψυχῆς περιόδους ὀὐέδουν ἂς ἐπίρῥυτον σῶμα καὶ ἀπόῤῥυτον. Aristoteles animam humanam appellatrοῦν, seu Mentem, utpote, quae sit pars essentiae ipsius principalis. Nam hoc quo modo somniat Auerroës, sed Mentis essentiam extrinsecus aduenientem cum ea sic Animam quidem humanam naturalibus causis generari, copulari, ut Lumen extrinsecus adueniens in causa sit ut oculus uideat, ita Mentem illam externam in causa esse, ut Anima hominis intelligat, ut interim ipsa Mens illustrans non sit pars substantiae Animae, ut nec lumen sit oculorum Animae nostrae οὐσίαν nequaquam definiendam arbitramur.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
