# De plastica seminis facultate 120

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/120

Qua ratione & similitudine fretus, Arabs Vnam numero omnium hominum Mentem esse statuit. In hominis autem anima censet potentiam talem inesse, qua poßit species intelligibilium rerum in se recipere, ut oculus in se recipiat aspectabiles formas, à lumine extrinsecus in actum deductas uisibilem. At similitudo haec Auerrois & Analogia planè claudicat. Non enim quod facit rem uisibilem, ipsum etiam uidendi facultate praeditum erit, ut si Homerus, & Galenus libro 6. de placitis Hippocratis & Platonis sentiunt, & dicunt Solem suis radijs omnia uidere. Sed quod facit ex potentia intelligibilibus (ut ex rebus sub sensum uenientibus) actu intelligibilia ipsum etiam intelligens quiddam ex neceßitate erit. Praeterea quod facit ex potentia intelligibilibus, actu intellecta, quomodo faciet, si non sensu etiam apprehendat singularia & διυνάμει νοητὰς At uero simplex & agens intellectus seipso per essentiam actu existens. & intelligens, sensilia per se & singularia nullo modo percipit, propterea quod animae non sit essentialis pars, sed ab ea separatum quiddam sit substantialiter. Sine sensu enim & phantasia intellectus humanus nec facit, nec percipit actu νοκτὰ ἔἴδιη. Quamobrem necesse est ut Agens, seu Ffficiens intellectus, sit pars essentiae humanae Animae, & ut compositum quiddam sit essentialiter cùm facultate Anima sentientis, qua compositione constituatur etiam Intelctus patibilis, seu τὰ νοπτὰ, recipiens in se, adminiculo sensuum effecta per agentem intellectum τὰ νοκτὰ ἔδι. Non enim qui facit, idem recipit etiam in se species illas. Sed in anima humana agens, à patiente, quin etiam in omnibus alijs quoque animatis corporibus, substantialiter agens & patiens non distinguuntur, ut in corporibus. Inanimatus aliâs agens & patiens essentialiter discrepant.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
