Latin
121
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 121
Unproofread scanNot analysed yet
Notum est quomodo anima φύσφà se informatis partibus, nempe animatis organis omnes suas energeias exerceat, composita enim quaelibet δύναμis est cum organo ab anima informato, ut nimirum actio proficiscatur ab anima ipsa, &ci respondens è regione paßio recipiatur à patiente organo, sed quoad ab anima informatum quiddam est. Vt uegetatio actiua ab anima proficiscitur uegetatrice, sed paßiua recipitur ab animato corpore, non enim anima ipsa, sed animatum corpus nutritur &uegetatur. Principatus sentiendi, &energaa ipsa, adscribitur facultati huic animae, sed haec energaa, ut paßio quaedam inest, est in organis animatis, quoad extrinsecus afficiuntur à rebus sensilibus. Quinetiam anima ne agit quidem quicquam sine instrumento animati corporis efficax. Vt animatum corpus, non nutritur, ut non ipsum etiam aßimilando nutrimentum, sit efficax. Non enim seipsa, sed organo nutriti corporis anima aßimilat nutrumentum. Et seipsa quoque energeian sensionis, affectis sensibus externis, non exercet, sed instrumento cerebri (quod non patitur à sensilibus formis) omnes sensiones οὐοργῆτικὼς praestare solet. Et ut uegetatur sentitque anima ratione sui corporis, ita quoque mens ipsius intelligit, respectu animae, id est, quoad cum anima sentiente est compositum quiddam. Non autem duo sunt intellectus in homine essentialiter differentes, quorum unus agens, &alter, patiens appellatur, sed unus tamen intellectus per essentiam in ipso est, sed compositus. At nihilominus realiter inter se ambo differunt, cùm agens, sit χωριστός, &sine patiente esse queat, quamuis patiens essentialiter dependeat ab agente, &sine ipso esse non poßit.