# De plastica seminis facultate 128

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/128

Duo haec, ut totim, & pars, differunt realiter, & reipsa non sunt unum, quamuis unum essentialiter constituant. Et Hominem quidem, ut nemo dixcrit ipsam esse animam, quomam totum, non est pars, ita nec patiens & compositus intellectus, est ipse simplex & agens intellectus. Quòd autem uterque intellectus sit ἄυλος, & nullum corpus, aut partem corporis informet, manifestum ex eo est, quòd νοητὰ ἔιδη sunt immatabilia, & quae causa ueritatis aliter se habere nequeunt, quoniam coυλα & corporea omnia, mobilia aut mutabilia sunt. Quò respiciens Aristoteles dixit, τὰ πράγματα περὶ τὸν Νοῦν, ὡς χωριστὰ τῆς ὕλης εἶναι. Compositus autem & informabilis notitijs intellectus, quòd non sit aeternus, aut quod non sit à corpore separabilis, hoc argumento ipso, quo compositus statuitur, liquet, quandoquidem omne compositum, sit dissolubile. Sed immortalis, & indissolubilis, & separabilis, pars est essentiae dissolubilis huius & compositi intellectus, seipso intelligens, non efficiens, aut recipiens in se notitias, quoad separatus à corpore est, purus simplexque intellectus nullo adminiculo sentientis animae indigens. Quaeritur autem quomodo in corpore existens is, seipso nihil intelligat, extra corpus autem, & separatus, omnia seipjo? Potestne fieri, ut alius sit & diuersus à seipso, solutus, & uinctus uita corporea? Respondemus, quòd separatus alius sit, sed non aliud, à seipso. Vnus enim essentia existens, non unis tamen est essendi modo, ut linea, una! est subiecto eademque, recta, & inflexa, cùm nihilominus specie differant (ut in discrepantibus numero) Rectum & inflexum esse, & alia sint propria πάθη rectae, & alia sint inflexae lineae.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
