# De plastica seminis facultate 130

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/130

Nam corporis causa sic obruta & obtusa interdum apparet, ut in multis hominibus (autore Platone) non uideatur inesse etiam Mens, & nulla species eius cognoscatur, ut similis homosit Glauco cuidam, qui in mari submersus, & alga, atque arena oppletus, uix à familiarißimis ac domesticis sit agnitus, ut in libro quodam de Republica scribit idem Plato. Hoc modo intellectum humanum peccato originis deformatum esse & stupefactum censemus, quoad scili. imagine Dei in nobis, corporea mole & stupore propter peccatum oppressa, perfectae uiriutis & scientiae habitu cultuque prorsus destituimur, filijque (ut Paulus testatur) irae Dei nascimur. Quò respiciens Plato in Gorgia, corpus nostrum Mentis seu intellectus sepulchrum, & alibi, carcerem appellat, quod uidelicet in corpore existens, aut nihil intelligat, aut intelligendo multis prauis & uanis opinionibus imbuatur, umbras pro ueritate rerum consectando scilicet, & pro ueris, plaeraque falsa apprehendendo. Etenim in corpore inclusus intellectus, non seipso Solus rerum intelligit, sed instrumentis sensuum dumtaxat accidentia substantiarum, quae sunt φαινόμονα ἔντα, apprehendit. At secretus à corpore, seipso intelligens, nulla neque ad efficiendum, neque ad recipiendum νοήματα, potentia est praeditus, τὰ ὅντως ἐντα noscit, quo nomine, non διυνάμει, quae perficitur accidentis quadam energea, sed οὐσία, οὐσργέα & non δυνάμα subsistere dicitur, in quo, non differunt, sed prorsus idem sunt, intellectus ipse, intelligibile, & intelligere ipsum. Quo sic habente, constat hominem non simpliciter intelligere, propter causam paulò antè expositam.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
