# De plastica seminis facultate 132

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/132

Intellectus autem separans omnia, ipse etiam reipsa & uera separabilis est in corpore, extra corpus, seipso actus & οὐσία existens, seipso perfectus, & aliud (si in corpore sit) perficiens. Nam ut Anima corpus, sic intellectus animam perficit, sed non qua ratione perfectus ipse est Intellectus, eadem perficere etiam animam dicendus est, quòd anima scilicet non sit ὔσια ὀὐσργεῖα & haec quidem natura ipsius est, ut alia causa non quaerenda esse uideatur. Natura enim ipsa est principium, cuius quaerenda causa alia non sit. Quòd accidens illud proprium sit animae humanae propter intellectum, in corpore, & extra corpus scilicet esse, his, quae diximus manifestum est. Alioqui enim forma nulla est, autore Aristotele, Metaphy. λ. naturalis, quae separari poßit, excepta anima Hominis. Forma enim naturalis simul est cum rei naturalis substantia, & simulambo perimuntur, εἰδὲ καὶ ὑσερόν τι ὑπομένει, σκεπτεον, ἐπ οὐlὧν γαρ οὐδον κωλύει, οἷον εἰ ἢ ψυχὴ τοιοῦτον μὴ πᾶσα, ἄλλ, ἐ νοῦς. Πᾶσαι γαρ ἀδύύατον ὕτως. Omnes animas separabiles esse, Pythagorae uisum fuit. At solam humanam esse separabilem, probat Arist. in tertio libro de anima, argumento scilicet, quo liquet intellectum nulla informatione corporis intelligere, quamuis ad intelligendum utatur corporea byGoogle nempe sentientis animae uita & energaa. Nam seipso, sed non informato quodam à se instrumento, facit ex potentia intelligibilibus, actu intellecta, cum reliquae δυνάμος informando organon, ex potentia talibus obiectis, uel subiectis, faciant actu talia, ut uisus, ex potentiae aspectabili, facit actu aspectabile, & sanguifica facultas, ex potentia, facit ut actu sit sanguis, & caro, ex sanguine carnem. At efficiens νοκτὸν ἀδιος, idipsum quoque νοκτὸν erit, sed alio modo quàm effectum εἶδος.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
