# De plastica seminis facultate 139

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/139

Nec animam, nec corpus suum uendicare in ueritatis & iustitiae libertatem ualet Propter labem hanc & infirmitatem omnia mala & miseriae à corpore redundant in animam hominis ipsius, quo corpore tanquam instrumento, Satan usus fuit ad perdendam & interficiendam animam humanam. Quorum malorum causa sit, caro seu potius Spiritus concupiscentia carnis corruptus, quibusque desideriis peccatum originis colluctetur cum spiritu nostro. D. Paulus in Epistolis suis disertißimè ex lanat. Non est pernitiosior hostis, quàm ipse in sinu suo, in penetralibus cordis sui gestat miser Homo, innumerabilia sunt mala, infinitisque casibus sumus exposiii, innumerabiles sunt morbi animae, & corporis, item quibus conflictatur per omnem suam uitam Homo mancipium Satanae existens. Illud scilicet ipsum est, esse in exilio, & peregrinari à Deo, uoluptatibusque paradisi carere. Miseram hanc & perditam hanc uitam Diuus loannes in Canonica sua definiuit. Superbia uitae, & concupiscentia oculorum. Illecebris his omnibus peccatorum causis implicantur homines, qui capitur his, mancipari solet omnibus reliquis corruptelis & peccatis, quibus excludimur à regno Dei. In his enim, qui sic animo afficiuntur, pax, & tranquillitas coelestis uitae inesse nequit. Non dibzy G Google Non autem censendum, quòd ea quae sunt extra nos, mala sint, siquidem φύσει sunt omnia haec bona, sed quòd propter nos, id est, propter prauum appetitum, nobis mala & pernitiosa existant, ut propter superbiam uitae, & propter concupiscentiam oculorum, persuasißimum nobis esse oportet. In nobis est causa, in nobis latet uenenum illud, ingenerata scilicet prauitas, uanitas & morbus animae intelligentis, & appetentis, insitum & originis malum ac peccatum, quo nobis ipsis sumus autores nostrae infoelicitatis, & nuseriae ac interitus.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
