Latin
140
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 140
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim uincitur aliquis nisi propter infirmitatem, cuius Creator non fuit causa, sed mimicus Creatoris Dei, qui in ueritate non stetit, fraudulentus &mendax. Opinione fallacis boni Satan imbuit &decipit hominem, dum priuat &spoliat ipsum fide, &scientia ueritatis, apparentium fuco ipsum decipiens, persuasit primo homini, ut non crederet ueritati, ut non fidem haberet Deo, quo deceptus, factus est peccati mancipium, aut potius saburra omnium malorum &miseriaram omnibus animi, &corporis uiribus debilitatis &fractis, quas tamen omnes integras &perfectas accepisset à Creatore Deo, sed postea ἀπιστία sua ingratus &perfidus eas amisißet. Quae sanè ἀπιστία radix fuit peccatorum (Theologi peccatum originis appellant) cui tam fuit iratus Deus, ut illud pestiferum esset uniuersae posteritati humani generis. Paucis perstrinximus, hisque ipsis quàm multa consentaneè scripserit Plato, deinceps commemorabimus tametsi agrestiores &in philosophia rudes quidam Theologi nihil scribi aut dici à Philosophis quod faciat ad intelligentiam sacrarum literarum imperitißimè &stultißimè opinantur, hominem constitutum esse ex anima intelligente, &corpore, constat inter omnes doctos &indoctos. Animae &mentis essentiam perpauci perspexerunt, ita, ut Galenus etiam ingenuè sit professus se quid, aut qualis res sit anima, ignorare.