# De plastica seminis facultate 141

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/141

Plaerique crasin quandam corporis esse sunt opinati, quod uidelicet pro ratione temperamenti, ingenia, mores, ualetudines hominum inter se differant, organicam scilicet causam seu materialem pro principali arripientes. Quaeritur quae causa sit ἀταξίας ut praestantißimae hominis animae δυνάμας concesserint in potestatem deterioris, ut uix mente praeditus uideatur esse homo hac integritate abolita? Ignota, ut supra diximus, philosophis fuit causa, sed nobis Christianis sacris oraculis est prodita, quia uidelicet Adamus (ut diuus Augustinus interpretatur) per ἀπιστίαν & inobedientiam desciuit à Creatore suo, in ipso etiam, propter hanc ἀταξίαν, obedientia & τάξις spiritus seu animae & corporis sublata est, quae ἀταξία, poena esset transgreßionis & contemptus Dei, fons & radix omnium malorum in obnoxio homine. Post lapsum sensit in semetipso distractionem & diuulsionem quasi discordiamque ambarum naturarum Adamus, & carnis cum spiritu intestinum certamen, conscientiaeque cum peccatis luctam, petulantia carnis, legibus mentis obstrepente & reluctante, omnibus potentijs, atrocißimis pugnantibus inter se dißidijs, ut nihil tranquillum, pacatum, & concors in ipso esset, corporique & animae ipsius Desertoris Dei aduersarentur omnia saluti & incolumitati, quia ipse aduersatus erat sila ἀπισία Deo, unitatis, uitae, & pacis autori tenduntur pernitiosißimae insidiae menti humanae & uoluntati, ut oppleta mens ignorantia, ueritatem non uideat, & uoluntas atque appetitus uitijs deprauatus, & corruptus, ut uerum bonum auersans, pestiferis cupiditatibus implicetur, speciosis per ignorantiam & fucatis bonis deceptus.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
