# De plastica seminis facultate 142

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/142

Per sensus corporeos (ut Plato paßim docet) ignorantia rerum, & pernitiosis uoluptatibus capitur animus noster, ut saluus & sanus esse non poßit nisi à corporis consortio semetipsum philosophia uera liberauerit, quae ipsa nihil aliud sit, quàm meditatio mortis, qua umirum, tanquam sacris initijs καὶ τελεταῖς prauitatem & uanitatem uitae exuat anima nostra, & expeditum ad coelum iter sibi paret. Paßim talibus disputationibus referti sunt Platonis Dialogi, ut nec peccati nobis à natura corrupta insiti, neque etiam remedij huius corruptelae fuerini ignari philosophi. Veruntamen nescientes causam corruptionis huius, non mirum est, si, quomodo & quibus τελεταῖς seu initijs miseria haec & labes animarum nostrarum sit expianda, & in integrum restituenda ignorauerunt. Expiationem & ex purgationem animarum nostrarum, quae nihil aliud est, quàm remißio peccatorum, nos Christiani diuinitus edocti, alijs sacris & initijs, quàm hi, quibus non reuelauit Deus mysteria haec, transscribimus. Veruntamen contemnenda illa nequaquam sunt, quae à summis philosophis consentaneè sacris oraculis scribuntur, ut indocti & Agrestes quidam faciunt, qui plus arroganti suae inscientiae, quam aliorum modestae, & philosophiae coniunctae scientiae solidiori, tribuunt. Permissum ergo nobis sit aliquantisper philosophari de his, quae sacra & Christiana ides sine dubitatione apprehendit, & confitetur sine demonstrationibus uera esse.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
