# De plastica seminis facultate 147

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/147

Huic totius uniuersi gubernationem & regnum aßignant, ut qui partim naturalibus causis, partim fortuna, & occasione, omnia minima, & maxima administret, de quo abundè satis & copiosè scripsimus in Antisimonio nostro, Sectione prima, contra ridiculum sophistam & philosophastrum disputando, qui de prouidentia diuina nihil sensisse philosophos, probare conatus fuit, singularem & eximiam inscitiam suam prodens cum impudentia summa coniunctam. His consentanea paßim Plato plurima scribit, in primis autem in extremo libri noni Γολιταῶν. ubi rationem ueri principatus in homine explicat, & ostendit soli sapienti, & Deum piè colenti gubernacula Reipublicae committen da esse, alioqui ueram inter ciues non consistere posse societatem & stabilem amicitiam. Praeterea quid praeclarius hoc & magis consentaneum Theologiae nostrae dici potuit, quàm quod scribit Plato in Theaeteto? Nobis illud propositum debere esse in uita, ut mala scilicet & uitia huius uitae & saeculi fugiamus & uitemus, ac pietate ueritatisque studio similes fiamus Deo? An non idem, Christus seruator noster in Euangelio docet & praecipit? Imitatione Dei, malum inferni huius mundi effugimus, & negando fugiendoque nosmetipsos, deo aßimilari & amici ipsius fieri incipimus iuxta praeceptum Dei monentis in Mose, ut sanctissimus, quemadmodum ipse etiam sit sanctus. Διὸ καθάπερ πλάτων φῆσι καὶ πφρᾶσθαι χρὴ εὐθούδε ἐκᾷσε φαύγαν ὅτε τάχιστα, φυγὴ δὲ ὁμοίωαις θεῷ, κατὰ τὸ δαυκτόν. ὁμοίωσις δὲ διδιὲ δικαιον καὶ ὅσιον μετὰ φρονήσεως γενέσθαι. Plura omitto, quibus omnibus manifestum est philosophiam à Theologis non respuendam, sed perdiscendam magis, ne illotis, ut dicitur, manibus tractando Theologiam, id est, rudi & agresti rerum omnium intelligentia, ex Theologia faciamus Mataeologiam.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
