Latin
148
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 148
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam omnes Haerctici ineruditi in uera &solida philosophia homines fuerunt, atque etiam nunc hodie sunt qui nouos errores propter ineruditionem suam comminiscuntur. Quàm proinde piè quàm elegannter diuinum illud praeceptum, Cognosce teipsum, Cicero libro primo de legibus interpretatur, ut noscens scilicet seipsum aliquis nihil prius aut antiquius ducat esse, quàm pietatem, uirtutem, &ueritatem, pauca Ciceronis haec adcribam: Nam quum animus cognitis perceptisque uirtutibus, à corporis obsequio imdulgentiaque discesserit, uoluptatemque sicut labem aliquam dedecoris oppresserit, omnemque mortis &doloris timorem effugerit, societatemque carnis eiecerit, tum omnibus se natura coniunctum duxe. rit, culiumque deorum &puram religionem susceperit, &exacuerit illam, ut oculorum, sic ingenij aciem ad bona deligenda &reijcienda contraria, quae uirtus, ex prouidendo appellata est prudentia, quid eo dici aut cogitari poterit beatius? Idem de philosophorum sententia, quae uera &pura sit Religio, libro secundo de natura deorum his explanat uerbis: Cultus autem deorum est optimus, idemque castißimus atque sanctißimus, plenißimusque pietatis, ut eos semper pura, integra, incorrupta mente &uoce ueneremur. Non enim philosophi solùm, uerum etiam Maiores nostri, superstitionem à Religione separauerunt. Eò scribuntur autem ista à me &explicantur, non quòd Religio ipsorum integra &incorrupta fuerit, sed quòd Gentes, etiam sine uerbo Dei, duce ratione, legem cultus diuini in pectoribus suis inscriptum habuerint, quam tamen reipsa, &factis, praestare nullo modo potuerint. Iustitiam autem testatur Diuus Paulus non in cognitione esse, sed in factis, quandoquidem uera pietas sit cultus diuini numinis, qui uoluntate, studio, &factis praestari solet, quod ipsum studium, θσραπίαν τοῦ δες appellat Aristoteles.