# De plastica seminis facultate 150

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/150

Sacrificia ergo do cumento fuerunt, morte, & fuso sanguine, expianda peccata esse hominis. Quoniam ut Paulus inquit. Suipendium peccati mors est, Anima autem ipsa peccat, quamobrem morte animae expiari peccata consentaneum est, quàm nihil aliud esse constat: quàm priuationem gratiae Dei, quae unica & sola causa est salutis & uitae animae nostrae. Non sunt multi (ut uisum fuit incredulis Gentibus) λύσιοι θεοῖ, sic. n. appellat eos Plato, qui ne offendantur peccatis nostris placandi sunt, sed unus est, qui placatur & qui offenditur, & qui remittit peccata, qui Deus unus semetipsum sacrarum literarum monumentis manifestauit ab initio conditi mundi. Mortiferum fuit peccatum Adami propter ἀπιστίαν, Deo spreto & relicto, Satanam secutus, cui se fidem habendo, manciparat. Expiandum morte corporis & animae scelus commiserat Adamus. Redimere autem poenitentia culpam non potuit, praemonitus à Deo ne gustaret. Contemptum hunc inquam et ἀπιστίαν uindicari morte oportuit animae, & corporis sc. utraque tamen miseratione diuina, reparabilis & permutabilis uita fuit, offenso Deo placato per mortem & obedientiam sanctißimi & innocentißimi Chrisi, filij Dei. Corporeis illecebris, superbia uitae scilicet, & concupiscentia oculorum, uitam suam morti obnoxiam fecerat primus homo, propagata in omnem posteritatem miseria hac, quam solui & expiari morte Christi oportuit, qui sua assumpta humanitate nos in integrum restitueret, & uenditos ac captiuos Satanae, redimeret merito & pretio obedientiae suae, quam in carne assumpta praestitit Deo Patri suo.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
