# De plastica seminis facultate 151

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/151

Deo porrò quid misericordius, quid clementius, at filio Dei, quid obedientius, quid humani generis amantius, ut qui semetipsum pro nobis in mortem tradiderit, non tam creator essentiae, quàm recreator & reparator salutis nostrae, per quem enim nos creauit Deus, per eundem assumpta humanitate, recreauit etiam redimendo, & amißam salutem culpa protoplasti, restituendo. Aliena noxa facti sumus obnoxij, alterius etiam merito uicißim restituti sumus, & reconciliatus nobis est Deus, propter carnem peccato obnoxiam mors dominatur nobis, sed propter gratiam & remißionem peccatorum uitae restituimur, & in carne, sed immortali & illustri resurgemus denuò. Contraria enim contrarijs permutari oportet. Noster autem est Christus, nostra sunt merita ipsius, siquidem fide, & baptismo in ipso renascimur, et dominetur in nobis Spiritus eius affectus carnis mortificans per renouationem interni hominis. Proinde ut ἀπιστία regnum coeleste, & uitam aeternam amisimus, sic fide in Christum seruatorem eandem recuperamus, quae tamen omnino necesse est ut cum charitate sit coniuncta, non enim uera & Christiana est, si charitate destituatur, fides, quam ut fictam non consequi uitam aeternam, D. Paulus etiam testatur.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
