# De plastica seminis facultate 152

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/152

In resurrectione autem aeternus homo ex anima, & corpore constitutus, non naturae, sed Dei Creatoris plasma erit, non multum differens ab Angelis, ut qui simplici menie apprehensurus sit seipso intelligendo, incorporeas & angelicas substantias, & ipsum Deum, & quae mens etiam perfecta, perfectura sit animam ipsam, ut anima quoque coelestibus donis exornet corpus suum, consors immortalitatis, & aeternae in Deo uitae particeps. Hactenus quae scripsimus de argumentis immortalitatis humanae animae, non modo cum his quae disputantur in philosophia, sed etiam cum his quae credenda nobis proponuntur in Theologia, consentanea esse arbitror, quae, ut Pseudotheologi. & logodaedali irrideant, tamen a solida eruditione praeditis, ac sapientibus uiris non modo non contemnuntur, sed cupidissimè etiam, propter perfectionem Scientiae, perdiscuntur. Animam autem humanam non respectu Naturae, sed Creatoris Dei πλαστὸν quiddam dicendum, ex his quae disputata sunt hactenus, manifestum est. Finis Libri Tertij, de Plastica Facultate Seminis.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
