Latin
DO NATIVIS ET INSITIS IN
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 155
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem sensilis calor naturalis, temperat ὁμόφυλα, ut eorum concremento seu συγηβισει constituatur una quaedam substantia naturalis, ita quoque non sensili calore, τὰ ὁμόφυλα coalescunt, quorum naturalis est interitus, si peremptolillo calore putredine, in sua elementa res dissoluitur. Nam si ἔμφυτος calor uinculum est compositorum, necesse est ut si extinctus sit calor hic naturali modo, id est, putredine, concrementum illud constituentium elementorum dissolui rursus. Nonnunquam autem frigus externum prohibet, ne calor ille σύμφυτος insensilis corrumpatur, ut si frigus prohibet, ne Caro putrescat, cùm Piscium quoque ἔμφυτος calor eo foueatur, externo enim calore facilimè interficiuntur Pisces. De potentia &actu calidis nihil in praesentia dicam, ut quibus caloris ποιητικὰ ἄῖτια distinguantur, &magis ad Medicinam quàm ad φυσιολογίαν pertineant, &calor formaliter his etiam non definiatur, quoad eo, ut elemento, res constituitur naturalis. Naturali corruptione res sunt dissolubiles, si perimatur ipsorum iμφυτος aut σύμφυτος calor quibus detrimenti nihil accidit, si saluum &integrum ipsum esse contingat. Deinceps considerandum est, quaenam ἐμφύτου caloris huius sit uernacula &ὀικεῖα ὕλη, quandoquidem calor omnis subiecto suo insit uel φύσε, uel πάθε. δi τῷ πάθε insit, abolito calore non etiam subiectum ipsius corrumpi est ne ceße, ut si aqua, calida esse desinat, non etiam aqua desinit esse. At uero si φbos insit calor, nempe si fueritἔμφύτος, perempto eo, simul etiam subiecti essentiam necesse est perimi, propter coniugium scilicet quod habet calor iste cum natura ipsa subiecti, quae natura est pars substantiae subiecti.