# De plastica seminis facultate 158

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, DO NATIVIS ET INSITIS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/158

Quicquid ergo ἔμρυτον & consubstantiale est, permutari contrario nequit. Sed quae φύσει aliâs insunt, permutari his quae παρά ρῦσιν insunt, nempe contrarijs suis possunt. Primum itaque illud est calidum, & principale, quod ἔμρυτον & consubstantiale, & ἀρχήγονον, & radicale, & balsamus uitae à paracelsicis appellatur. Alterum est, quod φύσει dicitur inesse, seu κατὰ φύσιν, cuius qualitas augeri potest, cum prin cipalis huius, qualitas augeri nequeat, de quo suo loco disseremus. Quod autem κατὰ φύσιν qui inest calor, poßit augeri testatur Aphorismo illo Hippo: quando dicit, Ventres Hyeme calidiores esse. Tertius calor, est qui παρὰ φύσιν corporib. inest, ut morbidus, aut febrilis. Secundus & Ter tius calor, ratione sanitatis & Morbi, sunt inter se oppositi. Consubstantiali & primo, μαρασμώδης opponitur calor, ita tamen ut detrimenta refici nequeant aut reparari calidi & humidi natiui, quae tabificus morb. exhauserit, quod ipsum in alijs morbis haud accidit, in quibus integrae uires denuo recuperantur. Nulla enim alia φύσει, τὸ ἀρχήγονον potest restitui cùm sit primum calidum. Et alijs quidem morbis non periclitatur de uita animal, calido natiuo non extincto, aut non consumpta ipsius humiditate, morbo hectico. Distinguendum deinceps Calidum illud est gradibus, & partibus corporis quibusdam. Gradus sunt, quoad in uiuaciorib. perfectius est, quàm in minus uiuacibus Partes ὁμοιομερεῖς corporis, sunt quaedam spermaticae, quae principaliter solidae partes seu σερεὰ μόρια secundum Gale num, appellantur. Aliae sunt rubeae & σαρκώδειs partes dicuntur.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
