Latin
DO NATIVIS ET INSITIS IN
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 159
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeritur, in utris praecipue ἀρχήγονον calidum &humidum illud insit, priores γενέσει &φύσει partes spermaticas carneis esse manifestum est cum carnea quodammodo παρεγχύματα sint spermaticarum, idest, espermate generatarum partium. Humor calore natiuo elaboratißimus &perfectißimus est, spermaticus, cuius materia fit sanguis, quem φbσei frigidum esse constat, quoniam, ut aqua frigore concrescit, ita quoque sanguis, quandoquidem ἐπίκτητος ipsius calor &à uenis ac corde ipsi communica tus e nequaque ἔμφντος existit. Nam extra uenas in gruiconcrescit. Neque uerò si tactu calidior sit sanguis, aut sanguineae partes, ob id sanguis φύσei calidior erit speriaticis partibus. ut feruens aqua, non si calidior tactu &efficatia ustionis sit, ob id ρύσει quoque calidior erit flamma. Multis autem modis calidius aut frigidius aliquid dici, monet Aristo. libro 2. de partib. Animal. de quo supra etiam me dixisse memini. Quòd autem uerè &simpliciter comparabilia illa non sint, quorum τὰ πρῶτα δεκτικὰ specie differant, docet Aristo. libro 7. Physicorum. è partibus autem è spermatico humore concretis, cor ex eodem multo cum sanguine admixto generatum fibrosum ualidumque, humidißsimum calidissimum est utrisque ἀρχεγόνοις qualitatibus, à quo etiam uasa sanguinem per uniuersum corpus deferentia enascuntur, ut caua uena, è dextro ipsius cauo seuuentriculo, &arteria magna, è sinistro, quib. post cordis substantiam, ἐμφύτωs nihil est calidius &humidius, quibus etiam hoc nomine adnumeratur uentriculus, quem propter concoctionem alimentorum, ἰχυρότατον χῆμα appestat Hippo. Organa haec offitiosa uegetatricis animae, sunt è spermatico humore generata.