# De plastica seminis facultate 161

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, DO NATIVIS ET INSITIS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/161

Itaque ἀρχήγονος & ἔαφυτος ille calor, non coelestis cuiusdam est essentiae (ut quibusdam uidetur) sed generatum quiddam est συγκέισει, seu concretione Elementorum, cui concremento talis calor, consubstantialis est, & non tamen secundum naturam inest, ut qualitas quaedam, & non quatenus terra, uel aqua participat calore (quibus calor omnis, κατὰ πάθος inesse consueuit) sed ei inest concremento, quatenus Aerea quadam substantia participat, quam constat φboei calidum & humidum esse. Et Galenus etiam cum Aristotele testatur humorem spermaticum ἀερώδες quoddam corpus esse, ut non dubium sit caloris huius τὸ πρῶτον δεκτικὸν esse humidum aëreum, & non aqueum, quo calor is ἔμφυτος foueatur. Nam & is ἐμφυτos calor (ut aliâs omnium mixtorum est) in aliena materia ut concremento elementorum inest & fomentum desiderat, seu ὑπέγκαυμα, non ut is, qui proprius est ignei. aut aerei elementi, quibus aliquo fomento non est opus, sed sua propria natura calent, si non impediantur extrinsecus, Ergo, Ἐμφυτoς calor, aëreus est, sed fomento quodam indigens, cùm non sit simpliciter aer, fouetur autem, ut aliena materia, aqueo & terreo, ut Ignis, in aliena materia, fouetur aëreo presertim, & terreo elementis. Neutrius calor fouetur sine humido aëreo, quo deficiente, calores etiam ipsi extinguuntur, & reliquiae quidem aërei humidi, sunt terrea siccitate arida corpora, ὑπόλειμμα autem caloris ignei, sunt in cineres exusta terrea corpora, quibus foSed ueri ignem est impoßibile. gle Sed quaeritur, qui fiat ut fomentis perpetuis suppetentibus, in perpetuum durabilis sit ignis in aliena materia incensus, sed Natiuo calido, etiam si ὑπέγκαυμα conuenient nunquam desit, nihilominus per aetatem semper decrescens tandem calor extinguatur, siquidem uitam naturali morte permutari contingat? Instrumentum Animae uegetatricis constat esse calidum ἔμρυτον, huius etiam ui & efficatia alimenta conficit Anima, & nutrit uniuersum corbus.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
