# De plastica seminis facultate 162

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, DO NATIVIS ET INSITIS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/162

Quòd autem humidum natiuum spermatici humoris in siccius & solidius degeneret, ipsa generatione Animalis manifestum est, quando uirtute plastica formantur prima solida corpora, quae nimirum spermatica organa supra appellauimus, quaeque sanguineis calidiora esse ostendimus. Solidari autem hoc modo & siccari necesse est spermati, alioqui organa haec formari ex ipso non possent ad Anima lis generationem necessaria. Et haec est prima causa, authore Galeno in libro aduersus Lycum, resiccationis humidi natiui quae finiente hac causa describitur. Formatis posterius his organis, quòd eorundem durabilis non est humiditas, necessariam habet causam, ut quae non formae ipsi, aut finienti causae, sed materiae sit transcribenda neceßitati, quae ut intelligatur, ratio demonstratione quadam est deuincienda. Si uita immortalis non potest esse, non poterit etiam humidum natiuum calido natiuo perpetuo suffici, aut qualitate & quantitate eadem durabile esse. Alioqui uanus ille Philosophaster medicus, cuius mentionem facit Galenus in libro de Marasmo, reprehendendus non esset, quando non solum putauit, sed etiam promisit se posse immortalem alicuius uitam efficere. Diximus ἔμφυτον calorem esse consubstantialem, & praeterea cum aliena materia concretum esse ut refectione, reparatione, & fomento indigeat, ut ipsum seogle K iij se conseruet. Neque illud nescitur, talis caloris pabulum esse natiuam humiditatem, quae est aerea, quam ex aquea humiditate & terrea siccitatenecesse sit reparari.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
