# De plastica seminis facultate 166

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, DO NATIVIS ET INSITIS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/166

Declarant id tanquam τεκμήριον quoddam, febres μαρασμώδεις, & συτηκτικαὶ, quibus tabida macies corpori conciliatur, & irreparabilis senioque similis siccitas humilitate ἐμφύτῳ permutatur. Cor, esse quasi fontem & scaturiginem natiui caloris, & humidi, supra fuit demonstratum, & iam ostensum est, in partium spermaticarum fibrosis & membraneis substantijs irreparabile detrimentum esse Natiuae humiditatis, aut caloris insiti. Tabescunt enim corpora nostra, aut hectica febri consumpta humiditate, aut natiuo calore refrigerato, ut fit in affectu, quem solent appellare, senectutem ante tempus. Nonnunquam corde non affecto, refrigeratis neruosis, membraneis, & uenoso genere alicuius membri, ipsum, saluis & integris caeteris, conficitur tabe & ἀτροφία membrum, quae tabet incurabilis erit si calor natiuus partium modo dictarum uehementer sit debilitatus. His ad hunc modum determinatis, sequitur, fibrosis partibus cordis, sua humiditate aut calore innatis existentibus saluis & integris, detabe non periclitaturum uniuersum corpus. At si cor hectica febre laborans, siccetur, aut eiusdem calor insitus ualdè debilitetur, simili affectu laborabunt etiam spermatico humore generatae partes illae, de quibus dictum.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
