Latin
DO NATIVIS ET INSITIS IN
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 167
Unproofread scanNot analysed yet
Nam siccari tali fe bre partes quoque illas spermaticas oportebit quodammodo defectu caloris senescentes. Aut si influens cordis calor alia causa ualde debilis fiat, necesse erit calorem quoque illarum partium debiliorem factum, non suffecturum ad nutritionem, causam esse tabifici affectus &marasmi in omnibus partibus reliquis. Nec potest fieri quin consumptione humidi per calorem hecticum, simuletiam calor natiuus debilitetur. Causae hae sunt duae uniuersalis marasmi, quibus manifestum est, secundum naturam habentibus fibrofis cordis, &è spermate natis partibus &membraneis, humiditatem amissam caruosarum partium posse restitui, &detrimenta posse refici, ut efficientia nutritionis, &causa ἀρχήχονος adscri batur meritò modo commemoratis partibus: Secundum naturam autem habentibus his partibus, quaeritur, qui fiat, ut perpetua tamen non sit nutritio, &cum nutritione, uigor etiam &uita animalis non poßit esse perpetua? Quidam, ut autor est Galenus in libro de Maerasmo, immortalem posse conseruari uitam opinatus est. Omne quod gene ratum sit, idipsum etiam interitui esse obnoxium, necessarijs argumentis negat Galenus eo in libro, esse demonstrabile. Aristoteles demonstrabile esse censet, ut in primo libro de Caelo, &in libro de longa &breuiuita, quia uidelicet omne quod perditum sit materia, &quod contrarijs qualitatibus sit subiectum, id ut generabile sit, ita quoque corruptibile esse. Omissa hac questione, inquirenda nobis est causa propter quam naturalis duratio uitae periodo quodam sit circumscripta &definita, ut omnem necesse sit esse finitam &mortalem. Instrumentum principale uitae est, ἔμφυτον illud &ἀρχύγονον calidum &humidum, in dictis partibus, quod, consubstantiale seu coessentiale diximus πάθος proprium esse materiae ultimae constituens cum materia dν κεῖαν ὕλὴν formae substantialis. Ergo. Qualitas uel Accidens non est, quandoquidem cum materia prima ὀικεῖαν ὑλὴν: seu ἑχάτὴν constituat, &ob id consubstantialem eam appellamus. Nam propter eam, substantialis potentia materiae primae actu substantiali, id est, forma constituente essentiam rei: permutatur.