# De plastica seminis facultate 168

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, DO NATIVIS ET INSITIS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/168

Quò respiciens Galenus dęχήχονον illud, non Qualitatem, sed σωματεειδὴ οὐσίαν appellat, nem ut per se corpus sed cum corpore primae materiae, & forma ipsa constituens corpus naturale, complementum scilicet materiae primae existens, quo sit & dicatur ἐχάτη ὕλη, gratia cuius primò generetur & corrumpatur forma substantialis, si ipsam corrumpi contingat. Calidum autem illud ἔμφυτον causa est concoctionis alimentorum & in uentriculo, & uenis, & in primis, aßimilationis qua nutriinentum nutrito corpori aßimilatur. Consideramus autem in calido natiuo rationem, & qua, σωματοει δὴς quaedam est οὐσία, & qua, est qualitas uel accidens quoddam. Quatenus ut s omiα consideratur, uel, ut πάθος proprium ὑσίας, magis, & minus, non dicitur esse. Sed quoad consideratur, ut Qualitas quaedam, consubstantiali huic inest propter crasin elementorum, quae quòd perfectior aut imperfectior dicatur, ipsum per se est manifestum. Vt qui perfectiori ipsius crasi sunt praediti, uiuaciores sunt, ut ab origine creatimundi perfectißima calidi natiui fuit crasis, quando erant uiuacißimi homines, posterioribus seculis, minus fuit temperata crasis. Differentia autem haec consideranda in singulis, respectu singulorum, & in singulis, respectu aetatum, ut calidissimi & humidißsimi sunt pueri, senes autem frigidi & sicci. Pro qualitatibus numerantur differentiae tales. cùm una sit omnium nihilominus essentia, ut ultime materiae, ita quoque consubstantialis huius humidi & calidi natiui, ut quae ipsa quoque sit σωματική quaedam ὀ στία, differentiam secundum magis & minus respuens. De coetero autem officium est calidinatiui, ut instrumentalis causae. Animae uegetatricis, corpus nutriendo uegetare, perfectißimumque ipsius opus est nutrito corpori aßimilare nutrimentum.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
