Latin
DO NATIVIS ET INSITIS IN
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 169
Unproofread scanNot analysed yet
Principatus autem eius est, ut supra fuit expositum, in partibus, quae ὅντως στερεὰ μόρια appellantur, ut nutritione participantibus, carnosae etiam partes nutriantur, ipsis autem ἀτροφία tabescentibus, carnosas etiam partes necesse sit tabidas fieri. Vigor autem &abundantia calidi natiui tam efficax est in prima aetate ut propter nutrimenti copiam non tantum sit in causa ut nutriatur corpus, sed ut quantitas etiam ipsius augeatur, &adolescentia grandius fiat. Qualitas temperamenti ipsius &craseos augeri nequit. sed progressu aetatis decrescens calor ἔμρυτoς minuitur, humidum siccatur, ut definentibus utrisque, uita cum morte permutetur. Haec uis &efficatia cùm sit calidi natiui, ut nutriendo uitam conseruet, quaeritur de causa, qui fiat, ut non semper nutriendo, sempiternam uitam proroget, sed periodo quadam uita omnis sit circumscripta? Si, in quibus primò inest calidum natiuum, propter qualitatem &crasin similem &eandem perpetuo efficatiam haberent aßimilandi nutrimentum nutrito, similis etiam uigor corporis semper duraret, &uitae nunquam desiturae causa quaedam existeret calidum hoc ἔμφυτον. Vt, ignis perpetui causa esset, si deficiente nunquam materia &fomento ui nulla extrinsecus quis opprimeretur. Ignis autem &calor ille ἔμφυτος: qui fit ut nutrimento nunquam deficiente, &extrinsecus etiam nulla ui oppresso, nihilominus durabilis semper non sit? &ut Aegyptius ille putauit, produci tempore infinito nequeat uita animatorum? Calor scilicet ἔμφυτος &ἀερώdus existens, humido aqueo fouetur.