# De plastica seminis facultate 170

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, DO NATIVIS ET INSITIS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/170

Nam aëreum illud calidum & humidum perpetuo halitu è corpore euanescens, reparatur dum humidum aqueum calore natiuo permutatur in aereum humidum quod ipsum ρύσει, & non τῷ πάθει calidum & humidum esse dicitur. Humidum autem aqueum cum terreo elemento concretum est. Efficacißimum est autem in prima aetate, ut nutrimento non modo quod exhalando consumptum est, restituatur, sed amplius etiam, ut quod nutritur, adolescat & fiat quàm antea fuerit, imaius. Post hanc aetatem calor ἐμvtos nonnihil degenerat in igneum calorem, quoniam in pυτos calor in concremento aquae & terrae inest tanquam m aliena materia qua necesse sit ipsum. tanquam ὑπιγκανίατι, foueri. Calore igitur nonnihil degenerante ad igneim qualitatem, humidum aqueum magis consumitur, sicciajque terrea cum frigore utriusque elementi magis intenditur. Consumit ergo seipsum, & uicißim reparat seipsum calilum ἐμρυτον, sed magis tamen consumit, quàm seipsum reparet, quod manifestum est uitae ipsius mortalitate. Nam st utriusque paria sint momenta, uitae nimirum perpetuus uigor esset, neque aetatum quaedam essent discrimina. Itaque calidum illud εμφυτον, agit, & patitur, restituit reficitque, & restituitur reficiturque. Efficax ad agendum est, aßimilando nutrimentum sibi, patitur autem etiam ratione humiditatis, dum ex aëreo nonnihil degenerans in igneum calorem, humiditatem suam depascit, siccitatem terream augendo. Propter Elementorum mixturam partim haec accidunt Na tiuo calido, partim ut animato corpori, & quatenus instrumentum est Animae. Elementi calidi proprium est, ut exhalet, ut consumat humidum, si foueatur humido, item, ut consumpto hbumore, quod reliquum est, siccetur & refriigitiz geretur.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
