Latin
DO NATIVIS ET INSITIS IN
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 171
Unproofread scanNot analysed yet
Quatenus autem instrumentum est Animae, proprium ipsius est, ut seipsum conseruet, &seipsum reparet, &detrimenta resarciat, &omnino inde penes ipsum sit custodia &tutela. Nec est uerum quod Galenus scribit in libro de quatuor motibus contra naturam, ut tremore, palmo, &reliquis, ἀρχαίγονον illud θερμὸν nihil aliud esse quàm ipsam corporis Naturam, &Animam, quum, ut diximus, animae uegetatricis principale sit instrumentum, nec ipsum est αὐτοκινητὸν, aut ἀεικίνουτον quiddam. Non enim ut Heraclitus censet, ignis, est causa &principium omnium, neque etiam ignis artificiosus est aliquis, ut Stoici definiunt, ad gignendum progrediens uia, qui continentis causae uim &appellationem habeat, cùm ut Aristo: scribit in Metaphy: formam substantialem &materiam ultimam nihil componat aliud quàm extrinsecus generans causa, quandoquidem actus, &potentia. sint principia ἅμεσα compositionis rerum, nec medio quodam uinculo continente ipsa sit opus. Triplicem autem hoc loco ignem seu calorem distinguere libet, ut nimirum primum sit in aliena materia ignis, ut qui tamen ad corrumpendum suum subiectum sit efficax. Alter, qui sit in suo proprio subiecto, ut est igneum elementum crasi reliquorum elementorum constituens aliquid. Tertius, qui sit quasi instrumentum uegetatricis animae, aut plasticae facultatis, quem artificiosum appello. ut ignis est in fabrorum officinis quo effingunt formas in ferro aut aere quasdam. Illum ignem Paracelsus insuis scriptis nominat Mechanicum, &eundem Hippocrates in primo libro de Diaeta ut potentißimum &efficacißimum in Natura Νοῦν καὶ φρόνησιν diuinum praedicat esse, qui liber fortasse Stoici cuiusdam est philosophi, &non Hippocratis. Calor autem ille seu ἐμgvτος ignis, quoad instrumenmentum est animae, &omnia alia, &seipsum etiam conseruat, &reficit, Quatenus autem concretum quiddam ex elementis est, &ut Hippo: loquitur ὑπέγκαυμα desiderat, hac ratione seipsum destruit, &suum fomentum consumit ut perpetua ipsi sit opus refectione.