# De plastica seminis facultate 172

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, DO NATIVIS ET INSITIS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/172

Quo sensu dictum illud ab Hippocrate accipi debet, quando scribit: καὶ ἀποκτείνῃ τόινυν ἡμᾶς τὸ δερμόν, ὅπερ ἔφυσι τὰ σώματα. Non enim quatenus ἔμρυτον & instrumentum est Animae, sed quoac cum elementorum concremento quiddam est coniunctum talis ignis. Nam perpetuo halitu exspirans corpus, perpetua refectione nutrimenti indiget, quam calorem Plato in Theateto comparat telae Penelopes. Hippocrates in libro περὶ σαρκὼν Hominis uitam scribit esse ἐπταήμερον, ut qui a septem dies priuatus nutrimento, moriatur. Quiderge est quod occidit hominem ipsum? Nonne iμφυτoς calor, quo ad suum proprium humidum depascit, caloris seu Ignis, quoad in aliena materia subsistit, naturam huius, & hac ratione occidere calor hic dicitur. Itaque consideramus in Natiuo calido substantiam, & praeterea Qualitatem. Quoad est σωματικὴ ὑσία. instrumentum scilicet est Vegetatricis animae, & unum specie est in omnibus hominibus. Quo ad uerò usurpatur pro Qualitate, multas sortitur dif ferentias, & gradus, quae ut supra ostendimus, crasi elementorum distinguuntur, & quibus etiam uiuaces à minus uiuacibus differunt. Qualis qualitas est humoris natiui, talis etiam est ipsius caloris, utrumque sequitur temperaturam elementorum. Qualitas humidi natiui augeri nequit, ut quantitas potest, qua aucta quantitate, aut crescunt corpora in prima aetate, aut diminutum humidum per nutritionis defectum. si reficiatur, rurfus alimento quantitas ipsius augetur corpus & fit habitius. Qualitas autem nullum habet Allegatur hic locus à Galeno in libro de Marasno. Non autem in consentaneè dictum illud est ab Hippocrate, tametsi Galenus liorum hunc vt nothum, respuat. ad perfectius, incrementum, & detrimentum humidi nati ui, tam non potest amissum restitui, quàm nullo detrimento affectum, non potest augeri, alioqui sempiterna uita animalis esse posset, ut Aegyptio Sophistae uisum fuit. Quidnam causae igitur esse censendum? Calido & humido natiuis imperfecta omnia perficiuntur, ut Carnosae partes omnes, quando recreantur à morbis, item humores. Item spiritus. Ipsa autem seipsam haec ἐμφυτoς caliditas & humiditas neque in melius augere, nec detrimeno affectam reparare denuò (ut diximus) potest.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
