# De plastica seminis facultate 174

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, DO NATIVIS ET INSITIS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/174

Nam ipsum seipsum idem numero existens melius & perfectius efficere nequit, quum ipsum à scipso, ut causa, & effectus, non differant, qua ratione etiam ipsum seipsum generare nequit, alioqui enim simulesset, & non esset. Ipsum autem imperfectum si seipsum perficeret, qua, perficeret, perfectum esset, qua autem ratione perficeretur, ipsum etiam imperfectum esset. At idem numero existens nihil potest perfectum, & imperfectum simul esse, nec ipsum respectu sui. pati aliquid potest. Calidum autem natiuum cùm sit principium & ἀρχαίγονον, semper respectu alterius intelligitur non respectu sui ipsius esse principium & causa, carens itaque alio principio quae per fectius queat effici, & ipsum sese non poßit efficere, sequitur, ut humidinatiui, ac simul caloris qualitas nec auge ri, nec deperditi in integrum restitui poßit. Et hoc argumento probatur in primis mortalitas omnium uita praeditorum in hoc caduco mundo. In humido autem & calido ἐμφύτοις, causa est detrimenti & interitus, nempe contrariorum elementorum concretio, quibus actione & paßione inter se mutua pugnantibus, compositum ipsum necesse est dissolui, & subinde deterius habere, nullo alio principio existente quo labes haec refici aut reperari queat, ut paulo ante est demonstratum. Nam ut inquit Galenus in libro de marasmo εἰ μεὶ οἷον τε ἦν τῇ φύσει μέχρις τῆς ἀκμῆς προαγαγούσῃ τὸ ξῶον, ἢ ρύτεν, ἄνθις ἑτέραν οὐθεῖναι σοιχείωσιν ἀὐαλόγως ἱσην κα τὰ δάναμιν.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
