# De plastica seminis facultate 175-2

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/175-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/175-2

aquosum, inefficax redditur, ut ipsum sese amplius nutrire nequeat, aut nutrimentum in suam substantiam mutare, ut fugient uinum, enanescendo non mutat aquam in uinum, sed ὑδαρὲς magis efficitur. Veruntamen non senio duntaxat, sed etiam morbis μαρασμώδεσι qualitates illae ἀρχαίγονοι contrarijs permutantur, quorum unus est, qui refrigerat nat iuam caliditatem cordis, & senectus praeter aetatem appellatur, alter, hecticae febris calore humiditatem fibrosarum ipsius partium consumit. Vtrisque uniuersum corpus tabescit, instrumento scilicet primo uegetationis & nutritionis inualido existente, cùm nec humiditas sine calore na tiuo, nec calor natiuus sine humiditate sit efficax ad nutriendum. Sic autem carnosis partibus affectis, sed saluis & integris fibrosis, quod contabuit, restitui denuò potest intem peries depulsa si fuerit, quae impedit caloris natiui efficientiam. Incalescunt autem sumpto cibo magis hectica febre laborantes, quod uidelicet nutritione ut calor complexio nalis augetur, ita simul cum ipso febrilis etiam intenditur.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
