# De plastica seminis facultate 176

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/176

Nam simul ambo calores crescunt, cùm febrilis nullus sit calor, non existente naturali calore. Quòd si ardentißimis, aut pestilentibus alioqui febribus, remißior calor appareat. signum est remißio haec Natiuum cordis calorem admodum refrixisse, quòd uidelicet infirmo calore cordis, febrim quoque accidat esse tepidam & remissam. Nec est alia causa quòd febris uini potu intenditur: quàm quod uino comple xionalis calor cordis augetur, & simul etiam febrilis calor intenditur. Nec est quòd dicet aliquis in febribus hecticis augeri qualitatem natiui per se caloris (ut qui augeri nequeat non aucto quoque humido natiuo) quoniam istud ijs, quae supra à nobis sunt demonstrata, repugnat, sed augetur calor cordis complexionalis, qui differt à qualitate Calidi insiti, ut qui propter mixturam & crasinelementorum insit carnosis etiam partibus omnibus & humoribus. Quo alioqui sunt & dicuntur etiam temperamenta dißimilia, quibus dicimus aliquos habere calidius, aut frigidius, humi dius aut siccius cor, aut Hepar, aut Ventriculum, aut caput, aut in uenis sanguinem. Calidiora haec dicuntur fieri, calidorum usu, aut frigidiora usu refrigerantium, ut quando Hippocrates scribit, Ventres fieri hyeme calidiores. His gradibus Medici distinguunt Temperamenta partium corporis, quae crases, à quibusdam complexiones appellantur, Huic calori naturalis temperamenti oppositus est calor morbidus. Tot autem modis calor inesse Corpori dicendum, siquidem uitare homonymiam uelimus huius uocabuli. Liquet ex his, quae commemorata hactenus sunt, quodnam discrimen sit inter τῇ φύσει & τῷ πάθει calidum, & quod ἔμρυτον, sit τῇ φύσει calidum, quoad uidelicet sit dερῶδες, & non αἰθερῶδες quoddam corpus, quod Aristos libro 2. de generatio: Animal: ἀὐάλογον τῷ ἄνω στοιχείῳ ρύσιν habere scribit, atque idipsum censet Fernelius esse quod Medici appellent ἔμρυτον θερμὸν, sed non paruo, ut mihi quidem uidetur, errore.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
