# De plastica seminis facultate 18

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, LAVDEM LIBRORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/18

A nostra mens simplex non est, quamobrem simpliciter Solαν etiam non intelligit, per effectus scilicet qui sensiles sunt, cognoscens causas, quod est, per speculum, & per aenigma ueritatem apprehendere. Quod intelligentia percipitur, est, ut Aristoteles inquit, ὅλως λόγος, quod extra est in materia, φύσις dicitur seu φυσικὸς & ὑλικὸς λόγος, cui ut τῷ καλῷ καὶ ἀγαθῷ, omnem perfectionem rei naturalis adscribimus, ut quod scipsum perficiat, suis proprietatibus & à nullo alio substantialiter perficiatur. Vt anima perficit corpus organicum naturis perficiendo partes similares & organicas, & ijs utendo ut seipsam sal uam & incolumem in corpore seruet, pariter forma corporis existens, quinetiam efficiens, & finiens causa suarum operationum & actionum. Vna igitur existens, materiam sui corporis multis naturis uariarum partium exornat, partibus & potentijs suis, ipsa nihilominus indiuidua, ut principium incorporeum, existens, & tota in toto corpore, & in qualibet parte tota subsistens. Et haec quidem om nia sunt nota demonstrationib. quibus constat animam λόγον, & οὐτελέχεαν esse & nequaquam corpus, aut partib. diuiduum quiddam, & hanc ρντελέχειαν, tot naturis informare partes materiae suae, quot sint partes sinulares, & compositas ex his organicas partes συνεχεια φυσικῆ connectere, ut unum ex his constituatur corpus animatum. Ipsam uerò animam ut principium, & causam multorum esse, non modo constituendi multas partes, sed etiam utendi his tanquam organis, ad energias suas exercendas uim & potestatem obtinere. Etenim proprium illud est principij, ut unum existens (autore Aristotele) causa sit multorum.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
