# De plastica seminis facultate 181

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/181

Ex his quae diximus, liquet, non tantum Animatorum naturam & οὐσίαν, sed omnium quandam iσῖαν existere, quae nimirum συμφύσει elementorum quiddam unum secundum naturam esse dicuntur, quoniam σύμpυσιs fine natura nequit esse, quamuis sine anina esse possit, cuius συμρύσεως crasis quidem ipsa, non sit causa. sed contra potius, natura, sit causa ipsius craseos. Omnis porro Natura, substantia est, sed crasis omnis, proprium ipsius substantiae existit παθος. Natura enim causa est proprij πά815. Hactenus quot, & quibus significatis uocabulum, calidi, usurpetur ostendimus, necnon principaliter illud iμρυτον substantiae cordis inesse, deinceps, fibrosis, membraneisque è spermate generatis partibus, & propter illas in carnosis etiam partibus inesse demonstratum est, eiusque offi cium esse ut concoquat alimenta in uentriculo, & in uenis. & ut nutriturus humor similaribus omnibus partibus apponatur, agglutinetur, & postremò aßimiletur nutriendis partibus. Ἐμφύτῳ autem calori cùm sit opus (propter causam superius commemoratam) perpetua ex alimentis re fectione, ipsum scilicet seipsum calidum illud reparabit, & conseruabit aßimilando substantiae nutriti corporis nutrimentum, quam reparationem & aßimilationem non praestaret, nisi instrumentum esset ἐμψόχου & αἰθερώδους caloris, quum non nisi auimatanutriantur, & princeps causa L iiij byGoogle sit anima, cuius quale corpus sit αἰθερώδις, supra fuit expo situm.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
