# De plastica seminis facultate 182

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/182

Ipsum enim expers materiae (ut etiam est anima) & ἀπαθες existens, nutritione non indiget, & abolita harmonia corporis, ipsum nempe ὄχημα illud simul cum anima taterit, si mentis expers sit anima. Anima enim mouet corp. instrumento αἰθερώδους σάματος, non enim est ὐσίᾳ οὐεργείᾳ, & δυνάμεις ποικτικαι animae corporis δυνάμεσι pportet distingui, ut uim habeant ad mouendum. Proinde ἐπίῤρυτος seu imfluens cordis calor, & proprius cuiusque partis ἐμρυτος, uegetationis causa seu nutritionis existunt. nempe utrisque unum eidlos causae constituentibus. Nam neque influens & communis sine propriocalore, neque proprius, sine influente efficax ad nutricandum uidetur esse, nutritionis tamen προσεχὲς & ἀκρότατον αιτιον est, calidum cuiusque proprium & uernaculum. Materiae autem προσεχεῖς duae sunt nutritionis, nempe Spermaticus humor, & sanguineus, uterque participans aqueo & terreo elemento (nam sine his solidum non posset esse corpus) natura frigidis existentia ac non nisi κατὰ τὸ πάθος calere dicuntur, nihilominus tamen tanquam contraria, fomentum & ὑπέγκαυμα natiui & aërei caloris esse dicuntur. In mixtis enim, aereus & igneus calor, necesse est si perpetuò exhalent & euanescant, ut his quasi contrarijs, denuò reparentur. non enim sine motu est alteratio, & motus non sine contrarijs, sanguinem autem, ut gύσει seu natura frigido, & quo omnes partes necesse est uegetari. ut caleret. instrumentis uenarum & arteriarum calefacientibus ipsum, natura tan quam uasis inclusit, sic ut minus calidus uenis, calidissimus autem corde & arterijs contineretur. Exuperat calor aëreus.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
