Latin
187
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 187
Unproofread scanNot analysed yet
Vnitas porro, qua multae partes organicae &dissimilares, unum aliquid sunt naturali &substantiali eινεχεiae, differt ab ea unitate, qua ex multis fit aliquid ununm συμφύσει Etenim multa, quae sunt unum συμφύσει, una quadam naturae specie deuinciuntur, ut sanguis, lac, uinum, caro, aut uena animationis expers, herbae exanimatae, &uegetatrice anima spoliatae. Differunt naturis etiam partes similares corporis animati, &ob id ipsum unum συμpύσει compositae constituentes organon nullo modo possunt esse. Nam in his quae sunt unum συμφύσει, nullum est internum motionis principium, quoniam ut Aristoteles scribit libro 8 Metaphysica ἡ συμπεφυκν, οὐθον πάσχει αὐτὸ ὑφʼ ἑαντῦ. Ἐν γαὶ, καιοὔκ ἄλλο, τὸ συμπεφυκὸς. Vt autem συνεχεια est naturalis quaedam partium, quae sunt organicè unum aliquid οὔσει, ita etiam quaedam est συνέχεια παρὰ φύσιν, ut si praeter numerum legitimum adnascitur quod corporiorganico animato, id ipsum non φύσει, sed Bia dicitur σuνεxis. sunt etiam quae συμφύσει unum dicuntur esse, sed παρὰ ρύσιν, ut concrementum dißimilium metallorum, aut uini, &mellis, ut quae ρύσει&ς substantialiter non unum existant, ut mel συμφύσει unum est, aut uinum, aut caro, aut neruis quae omnia unum συμφύσει κατὰ ρύσιν esse dicuntur. Quibus autem partibus constituitur φυαικῇ συνεχεῖα unum substantiale, eas, quatenus actu sunt separatae, necesse est ut priorem animationis οvσίαν amittant, ut si caro aut nerum separetur ab animali, aut oculus, aut brachium, baus partes non constituere unam &totam substantiam ualis malis συμφύστει, manifestum est. At similaris iomnia, respectu suarum partium συμρόσει unam dicitur substantiam censtituere, eius partibus scilicet separabilem actum &οὐσίαν ha bentibus, ut carnis partes nempe Elementa, eandem habent substantiam separata, quam habent οὐ τῷ συμπερυκότε, sed extra συμπεφυκὸς, constituunt elementa unum per accidens, ut aceruo lapidum, constituitur ut unum per accidens.