# De plastica seminis facultate 195

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/195

Quo manifestum est, aliam naturam esse corporum, quae subijciantur informationi Animae & aliam, qua separatim scipsis animae expertia subsistant, ut similares partes animatorum, quoad organicam essentiam ρυσικῆς συνεχείας amiserunt. oculus enim erutus, & brachium amputatum non nisi aequiuocè dicuntur esse, definiuntur enim omnes organicae partes suis actionibus & energijs quas ipsis solet & potest praestare animatum corpus, quarum descriptio est apud Galenum in libris de usu partium. Sed natura, quae propter σύμφυσιν elementorum similaribus inest corporibus, quae corpora (in Animatis) plastica facultas non minus ge nerat. quam organica, causa est formalis, partim quorundam Accidentium communium, ut colorum, saporum, odorum, figurarum, tactilium secundarum qualitatum, ut mollitiei, duritiei, & quòd in fibras, quaedam, alia uero non possunt diuidi. Determinat tales qualitates in materia mixtorum, forma & λόγος ὑσώduς instrumento primarum qualitatum. Notum enim est quomodo differant accidentibus inter se partes similares animalium, quas natura propter organicas architectata est, in quibus alioqui non multae aut uariae insunt δυνάμεις, quas aut in Medico usu expe riamur utiles esse, aut agendi uel patiendi ui quadam praeditas respectucuiusdam alterius, propter αὐτιπάθειαν, quibus physicas historias refertas esse scimus. Plurimae tales δυνάμεις sunt in stirpibus & earum partibus, & praesertim eo tempore, quo propter maturitatem uegetari & uiuere desinunt. Viuae enim stirpes non conducunt, sed mortuae prosunt nobis.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
