# De plastica seminis facultate 196

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/196

Alia in his natura est propter quam anima uegetatrice informantur, nutriuntur & adolescunt, & alia est, quae causa sit ut orbatae uita, tam salubret & mirabiles uires & δυνάμεις habeant, ut existimandum sit eas ob hanc causam uiuere, ut mortuae prodesse nobis possint. Ergo in Vuis, pomis, frumentis, uino, oleo, naturam inesse negabimus. sed crasinduntaxat elementorum, formam, & λόγον ipsorum statuemus, quando maturitate ad terminum uitae deducta uegetari & crescere desterint? An non generans & efficiens rerum naturalium causa, crast elementorum, tanquam instrumento utitur ad res naturales generandas, ut necesse sit aliud esse, quod, & aliud, quo, nascitur quidpiam? Quod nascitur, res & substantia naturalis est, quam à natura (quae est λόγοι) sic appellari nemo ignorat nisi in physicis sit plumbeus. Sed naturam seu formam, principium esse, nemini erudito dubium est. non minus controuersia caret, principium, omne simplex & incompositum esse, ut pro indubitato etiam habetur, omnem crasin, ex quibusdam esse compositam, & definitioni naturae esse subiectam. Differunt crases naturales, à non naturalibus ut crasis naturalis Vini, ab ea, crasiqua caupo fallax aquam uino miscet, aut quamedicus Vinum cum melle. Vini mixtionem in uua naturalis λόγος temperat, medicas mixtiones non interna sed externa causa temperat, ut artificis λόγος, & ob id crases illae dicuntur esse non naturales, quoniam his non unum ὀσιῶδες, sed tantum M ij byGoogle per accidens unum constituitur, quum substantiae duabus naturis, id est, materia & forma constituantur.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
