# De plastica seminis facultate 198

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/198

Oculus enim qui destituitur potentia uidendi, non nist aequiuocè oculus appellatur, & opium quod non potest refrigerare, pro opio non debet haberi, & Rhabarbarum quod uim nullam habet purgandi, Rhabarbarum non est dicendum. Propria enim πάθυ feu δυοάμεις sunt inseparabiles à suis subiectis, quorum proptiorum necesse est ut natura sit causa, uel formae, uel materiae, de quo monemur in analyticis. Ex his qua diximus hactenus, satis superque liquet ea, quae συφύσει sint unum τῷ λόγῳ & οὔσια esse alquid unum, & non tamen crasei elementorum, ut nouis uideatur Empedocleis, quicensent dumtaxat animata corpora forma substantiali esse praedita, incoeteris crasin & naturam, magno errore, idem esse arbitrantur. Hactenus quid ὀμψυχον, quid ἔμφυτον, quid σύμφυτον, quid complexionis causa calidum sit appellandum eruditis in philosophia lectoribus satis superque plane& perspicuè expositum essearbitror. IACOBI SCHEGKII SCHORNDORFFENsis Liber de primo Instrumento αἱματοποιήσεως seu Sanguificationis.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
