Latin
LAVDEM LIBRORVM
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 20
Unproofread scanNot analysed yet
De hoc mysterio plura scrip simus in libro contra Genebrardum haereticum scripto, quem egregij Logodaedali quidam, ne in lucem prodiret, impedierunt. Dominus detillis meliorem mentem, &faciat ut intelligentiores sint Mysteriorum diuinorum quàm hactenus fuerint. Verùm huius temeritatis nulla est alia causa quàm philosophiae inscitia, quam ipsi contemnere malunt, quam addiscere, freti sua logodaedalia, qua plaeris que imponunt, ut quae uera non sunt, uera ipsis esse uideantur. Sed ad propositum reuertor. At Galenus quid anima, aut plasticos logos sit, ὁδʼ ἅχρι τοῦ πιθανοῦ προελθεν ἑαυτὸν δύνασθ testatur, nedum ut eius confirmationem quandam apodicticam esse existimet. Non enim se uidere scribit, quomodo λόγος poßit aliquid dici, quod sit expers mentis. Vocabuli τοῦ λόγου homonymiam Galenus, si ex Aristotele didicisset, ἀλογίαν scilicet formis naturalibus ne quaquam adscripsisset, ut quas constet intelligentiae &mentis expertes, nihilominus omnium actionum, paßionum, energeiarum, in qualibet re principium esse, nec aliud esse principium, quo propriorum παθῶν, &accidentium poßint haberi à nobis demonstrationes, ut uerißimè dictum illud sit ab Aristotele libro primo de partibus animalium: Ἀρχὴ δὲ ὁ λόγος, ὁμοως οντε τοῖς κατὰ τέχνην καὶ τοῖς ρύσε συνεστηκόσι. Vt nimirum formalis causa sit medium demonstrationis, qua probetur proprium πάθος inesse subiecto naturali, quae forma, &natura, &essentia, &λό γος rei naturalis dicitur, &non, quod definitio subiecti (quae etiam dicitur &appellatur λόγος) medium sit demonstrationis, ut somnianti uidetur Philosophastro Simonio, contra cuius errorem non pauca in Antisimonio nostro disseruimus. Galen. itaque discrimen ignorat inter οovλον, &λόγον, qui est ὀλως λογος, quo nimirum solo res à no bis intelliguntur, ad quem respiciens Arist. scribit in libr. 3.