Latin
200
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 200
Unproofread scanNot analysed yet
Anguineus humor, cùm sit materia generationis partium similarium in animalis corpore sanguinearum, nec non etiam nutricationis, &ex eodem Espermaticus etiam &genitalis humor Seneretur. qui materia est albicantium &spermaticarum partium, quonam primario instrumento, tanquam efficiente causa, sanguis ipse generetur dubitatum apud ueteres philosophos &Medicos fuit. Quòd ex cibo &potu fiat chylus, &quòd ex chylo generetur sanguis, nulla controuersia fuit ambiguum. Et quanquam scio quàm difficile sit contra probatas uulgo &receptas opiniones disputare, nihilominus ad officium philosophi pertinere sum arbitratus, post habito consensu eorum qui publicum errorem lubricis &fallacibus argumontis defendunt, ueris &genuinis causis, quibus generatur sanguis, expositis, aliena à uerò disserentibus disputando me opponere. Pluris enim ueritatem philosophi: quàm gratiam &fauorem &consensam hominum faciunt, nec quàm à multis dicatur aliquid, sed quàm uere dicatur, considerantes. Desanguinis porrò officina tria sunt opinienum diuor tia. Receptißima inter Medicos est, qua statuunt, carnem locinoris primum instrumentum esse quo generetur à chylosanguis. Altera est Aristotelis, qui in cano receptaculo cordis censet generari sanguinem. Tertia, eorum qui uenosum genus ad generandum sanguinem à natura constitutum esse arbitrantur. Harum opinionum mentionem facit Galenus libro 6. de placitis Hipp. &Platonis, Aristotelis sententiam acriter refellendo (quam &nos etiam non probamus) suam tuetur Galenus &Hippocratis, qua adscribitur hepati αἱματοπόινοιs, &ut nullis ueris refellit horum opinionem, qui eam transcribuut uenoso generi.