# De plastica seminis facultate 200

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 200. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/200

Anguineus humor, cùm sit materia generationis partium similarium in animalis corpore sanguinearum, nec non etiam nutricationis, & ex eodem Espermaticus etiam & genitalis humor Seneretur. qui materia est albicantium & spermaticarum partium, quonam primario instrumento, tanquam efficiente causa, sanguis ipse generetur dubitatum apud ueteres philosophos & Medicos fuit. Quòd ex cibo & potu fiat chylus, & quòd ex chylo generetur sanguis, nulla controuersia fuit ambiguum. Et quanquam scio quàm difficile sit contra probatas uulgo & receptas opiniones disputare, nihilominus ad officium philosophi pertinere sum arbitratus, post habito consensu eorum qui publicum errorem lubricis & fallacibus argumontis defendunt, ueris & genuinis causis, quibus generatur sanguis, expositis, aliena à uerò disserentibus disputando me opponere. Pluris enim ueritatem philosophi: quàm gratiam & fauorem & consensam hominum faciunt, nec quàm à multis dicatur aliquid, sed quàm uere dicatur, considerantes. Desanguinis porrò officina tria sunt opinienum diuor tia. Receptißima inter Medicos est, qua statuunt, carnem locinoris primum instrumentum esse quo generetur à chylosanguis. Altera est Aristotelis, qui in cano receptaculo cordis censet generari sanguinem. Tertia, eorum qui uenosum genus ad generandum sanguinem à natura constitutum esse arbitrantur. Harum opinionum mentionem facit Galenus libro 6. de placitis Hipp. & Platonis, Aristotelis sententiam acriter refellendo (quam & nos etiam non probamus) suam tuetur Galenus & Hippocratis, qua adscribitur hepati αἱματοπόινοιs, & ut nullis ueris refellit horum opinionem, qui eam transcribuut uenoso generi.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
