# De plastica seminis facultate 201

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 201. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/201

sic suam tam infirmis & parum consentaneis astruit argumentis interdum, ut Analyticorum & Apodicticorum prae ceptorum nullam habuisse rationem uideatur. Quod ipsum ne per calumniam quis dictum, aut iniuria quadam à me Galenum affici existimet, ueritate huius disputationis facilè (ut opinor) consequar qua monstrabo, non carnem locinoris, sed uenosum genus efficientiae sanguinis primam esse causam, & neque Aristotelis, neque Galeni, neque Vesalij probandam esse sententiam, ut qui non tantum à uero. sed ipsi etiam interse, & ipse etiam quisque à seipso dissentire uideatur. De prima & immediata causa efficiente & generante sanguinem quaeritur. Nos gencrandi sanguinis primariam facultatem adscribimus uenis & arterijs, quibus, tanquam proprijs uasis, continetur sanguincus humor. Chylum autem ultimam esse & ἄμεσον materiam exqua sanguis generetur, constat inter omnes. Mixtus autem san guis cùm sit ex quatuor humorum differentijs (ex his unus est, nempe secundum naturam habena pituita, quae aut chylus est, aut frigidior pars chyli iut cuisitopus diuturniore alteratione, ut ex ea geueretur sanguis quam maiorim varti uessae chyli.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
