# De plastica seminis facultate 202

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 202. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/202

In massa autem chylidissimiles inesse par tes materiae, ex ipsis generatis humoribus manifestum est, nota autem sunt humorum generatorum discrimina. Et secundum has differentias, ciborum quoque & alimentorum, quibus generatur chylus, describuntur discrimina. Sed haec omnia, ad uiuum resecare (ut dicitur) non est praesentis instituti, hoc enim dumtaxat uolumus nobis concedi, tanquam principium quoddam propositae demonstrationis, primum scilicet & ἄμεσον generationis sanguinis subiectum essechylum. In describendis porro causis rerum naturalium confideranda sunt immediata & ἀκρότατα αιτια ut quidnam sit, ex quo primo generetur sanguis, & quodnam primum sit ipsius efficiens. Complexu plurium causarum, quodque genus causae, differentium secundum prius & posterius, quodammodo constituitur, ut sol, & Homo, causa efficiens hominis dicuntur esse, & Homo non immediata est, sed semen: & semen propter plasticam facultatem, plastica autem facultas, non propter aliud dicitur generare. Et hoc est quod Aristo: admonet libro. 2. Physicorum. Δεῖ δʼ ἀεὶ τὸ αιτιον ἑκάσου τὸ ἀκρόσατον ξκτεῖν. Quod de Efficiente, idipsum de materiali quoque causa, & reliquis intelligi oportet, quoniam ut inquit Aristo: lib. 11. Metaphy: Δεῖ τὰ ἐγγύτατα αἶτια λέγειν. τὶς ὖ ὕλη; μὴ πὺρ ἢ γὴ, ἀλλὰ τὴν ἰδιίαν. Πεξι μὸν οὖν τὰς ρυσικὰς οὐσίας καὶ γεννητὰς ἀνάγκε οὕτως μετιναι ετις μέτεισιν ὀρθῶς. In Effi cientibus autem, respectu eorum, quae fiunt, & alterantur, necessarius est Contactus, sine quo, ut Arista: scribit libro priore de ortu & interitu, nulla potest esse actio, & passio. Diò, inquit Aristo: lib. 6 Metaphyi συαπίφυκον, ὐδον πάσει αὐτλνῳʼ αὐτοῦ, ut necesse sit omnem facultatem. mutantem aliquit.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
