# De plastica seminis facultate 205

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/205

de placiti Hippo & Plato, αὐ γὰρ τῶν οὐσιῶν ἐδιότητες ὀικείας ἑαυταῖς ἔχουσι καὶ τὰς τῶν δυνάμεων ἰδιότητας Quaeritur ergo quodnam proprium sit uentriculi officium, & quod nulli alij parti poßit adscribi uegetatricis scilicet animae existens organon? Vnum scilicet illud est ut alterando chylum conficiat, quo, ut oblectamento sacietur imbutus, & non ut nutrimento reficiatur. Deinde uenarum & arteriarum propriam actionem dicimus esse, ut chylum intra se suctu naturali receptum alterando mutent in sanguineum humo rem, & eundem intra se positum & contentum integrum & incorruptum seruent, & ad omnes partes nutriendas transmittant diffundantque per uniuersum corpus. At carnis iocinoris propria haec est utilitas, & uis ipsius peculiaris ut ipsius quasi medio coniugio copularentur primae, & secundae uenae, propter transitionem scilicet & traiectum sanguinis ex primis uenis in secundas uenas. Vsus alter est, ut diffusus per innumeras minutas uenulas in carne iocinoris dispersas, alteratione παρεγχύματος perfectior fieret, non ut illic ex non sanguine, id est, ex chylo generetur sanguis. sed ut ex imperfectiore fieret elaboratior & nutriendo reli quo corpori magis idoneus. Tertius usus, ut per dispersas uenas ste diffuso sanguinceminutißimis quasi riuulis, flauae bilis περίττωμα in uesica bilis commodius colligeretur, alio meatu quodam eructans ipsam postea in duodenum intestinum, post autem purior sanguis in cauam uenam per gibba iocinoris influeret. Negat Aristo: lib. 3.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
