# De plastica seminis facultate 207

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 207. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/207

Methodus haec dijudicandi principia Demonstrationum descripta ab ipso Aristotele est, quam tamen ipse praeuaricatus sit, dum loco uernaculorum, communibus utitur multorum argumentis, sed proposito tamen non congruentibus. Aliud ergo est quod reprehenditur in Aristotele. & aliud, quod laudatur. Factum & exemplum uitaperatur, consilium & praeceptum laudatur, quando libro primo Ethicorum ad Eudemum, ad hunc modum scriplum reliquit. καλῶς δʼ ἔχει καὶ τὸ χωρις κέινειν τὸν τῆς ατίας λόγον, καὶ τὸ δεικνύμονον, ὅτι προσέχειν οὐδεῖ παύτα τοῖς δια τῶν λόγων, ἀλλὰ πελλάκις μᾶλλον τοῖς φαινοη μονοις. Potest ergo fieri: ut uerum sit aliquid, sed quod tamen ipsum proposito non quadret, aut quod non in uniuer sum sit uerum, cuiusmodi rationes risto. libro secundo de generatione animal logicas, communes, & alicnas, & inanes, idest. nullam uim ad probandum habentes, appellat. talibus usi ueteres Physici paßim repraehenduntur ab Aristotele. Horum tamen fallacium & alienorum seu logicorum principiorum, quae distinguit ipse contra physica principia & ὀικεῖa, causa fuisse dicitur, quòd ueteres physici minus accuratè, quae propriè accidunt rebus naturalibus, nempe φαινόμονα ipsa, seu, ut ipse appellat libro priore deortu & interitu, ὑπάρχοντα considerarint, & ad pauca respicientes, è triuio, ut dicitur, arreptis rationibus communibus & logicis usi fuerunt, quibus tamen ὑπάρχοντα φυσικῶς nequeunt demonstrari. οιδʼ ἐκ τῶν πολλῶν, λόγων, ἀθεώρυτοι τῶν ὑπαρχόντων ὅντες, πρὸς ὀλίγα ἐπι. βλέψαντες, ἀποφαίνονται ῥάορ. Incauti, inquit, & in considerati sunt qui pro causis afferunt rationes quasdam communes, & quae multis alijs poßint etiam applicari, quas ipse aliâs καθόλου, & logicas appellat, αὐτιδιηρημούοι scilicet τοῖς δικείοις λόγοις, sed obscurius in presentia nomnat. λόγους, nὸ ὀικείους, sed τῶν πολλῶν πραγμάτων τomunes (communitate enim & proprietate, logica. & vernacula distinguuntur) & quibus ad demonstranda ὑπάρχοντα apposite quis non poßitvti, & quorum facultas etiam facilem conspicitur καί ῥαον ἀποφαίνεται, quando deprehenduntur non congruere τοῖς φαινομονοιs. Itaque non minus Galenus quàm Aristoteles logico argumento & communi fuit deceptus, sed prius quomodo Aristo. sit hallucinatus considerandum est. deinde de falsis postulatis Galeni disseremus.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
